LUCERIA

LUCERIA
I.
LUCERIA
Dauniorum colonia, in Apulia, Strabo l. 6. p. 284. Nunc Lucera, Episcopal. sub Archiep. Beneventano, in Capitanata prov. in planitie, 10. mill. in Austr. a Fano S. Severi, 7. 2 Troia in Bor. 37. a Siponto in Occ. 30. a Benevento in Caec. Horat. Carm. l. 3. Ode 15. sub calcem.
Te lanae probe nobilem
Tonsae Luceriam, non citharae decent.
Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 273.
Tu quoque nudatam commissae deseris arcem
Scipio Luceriae. ——
Ubi Nucerioe legit Micyllus, quae in Umbria, ubi iam erat Caesar, et in Piceno. Ptol. Luceriae meminit, in Gallia Cisalp. Nunc Luzare sur le Po. Capta est a Lud. II. Imp. A. C. 866. Nic. Lloyd. Plin. l. 3. c. X1.
II.
LUCERIA
Ludovicus, vide Ludovicus.
III.
LUCERIA
sic enim vocandam censet Oswaldus Molitor, ipse Lucetinus, alias Lucerna, Germ. Lucern. Gallis Lucerne, urbs insignis Helvetiae, mediâscinditur Ursâ fluv. qui ibi effluit e lacu amplo. per quem ad tres Pagos inde navigatur, vulgo Lucernersee, ad pedem altissimi montis, quem Fractum et Pilatum montem vulgo dicunt. Situ sedet commodo; hac enim iter est in Italiam, per Alpes Lepontias, et vicissim Italicae mercesper lacum et Ursam fluv. in Rhenum, ac porro in Oceanum descendunt. Nomen inde nacta videtur, quod illic olim, in navigantium usum, noctu lucernain turri ad superiorem pontem arderet. Origo urbis in abdito: urrinque adflumen exstitisse castella singula traditur, quae ad Alamannis creduntur exstructa, e quibus postea urbs sensim creverit, sub Alamanniae Susviaequetum Ducibus. Et certe iam Car. Mag. Lucernates, adversus Saracens, militâsse, et ab eo cum privilegia quaedam, tum cornuum die barschôrner, quibus hodieque in bello utuntur, usum consecutosesse, referunt Annales domestici. Quidquid horum sit, maxima olim potestas, utin aliis Germaniae urbibus, penes collegium Canonicorum, a Wichardo presbytero, circa A. C. 700. fundatum fuit: Hoc in potestatem Abbatis Murbacensis pervenit, dono Pipini Regis Oppido quoque idem Abbas imperavit, usque ad Albertum I. Imp. qui novum in Helvetiis principatum conditurus, Lucernam quoque ab Abbate emit, salvis tamen eius privilegiis, quibus iam sub Abbatibus fruebatur. Interim promisorum immemor, multis oneribus cives pressit: qui, novis subinde iniuriis irritati, cum saepe Austrios suppliciter rogâssent, ut pacem cum Pagis, cum quibus bellum magno sno incommodo gerere cogebantur. facerent, frustra re tentatâ, ipsi tandem illam iniêrunt, integris tamen Austriae domûs iuribus. Offendit hoc Austrios, qui proin de urbe per insidias opprimenda consilium cepêrunt; quod cum ante tempus innotuisset, acceleratum foedus Helveticum est, A. C. 1332. Quo vixdum icto, aperto primum Marte Lucernates aggreditur Austrius; qui cum nil prodesset, iterum ad insidias versus, civium compluribus in partessuas pertractis, nocturno insultu urbem intercipere constituit, quod cum iterum successu caruisset, illos apud Imp. Lud. Bavar. reos peregit, qui Tigurinis, Bernatibus et Basilensibus id negotii dedit, ut pacem componerent. Sic factae induciae sunt A. C. 1334. quae iterum tamen in bellum mutatae, postquam Tigutum A. C. 1351. sese Confoederatis iunxit. Tum ab Austiis multum infestati, Habespurgum arcem ad lacum sitam, trium Pagorum auxilio adiuti, expugnatam funditus evertêrunt. Postea, novis contumeliis incensi, ope corundem Rottenburgum arcem A. C. 1385. Pluresque alias solo aequârunt, cum reliquis ad Sempacum victores. Proscripto postm odum Frid. Austrio, in occupaudis eius ditionibus, A. C. 1415. strenuam navârunt operam, sed cum liberas Provincias, quia soli in potestatem redegerant,
sibi solis servare vellent, opposuêrese pagi reliqui, osteudentes, ita initio belli conventum, ut quaecumque loca in Verbigenis bello hoc caperentur, communi regerentur imperio. Foederedein privato, cum Cantonum quibusdam, percusso, cum Urii, Suitii et Underwaldii negarent, licere Lucernatibusabsque suo consensu ullum foedus facere, lis orta, quam Nicolai Eremitae prudentia soprivit A. C. 1480. Urbi sub intia Reformationis Euangelii quoque lux affulgere coepit, Sebstiano Hoffmanno, Francisco Theol. Doctor qui lectoris munere fungebatur, A. C. 1522. contra invocationem SS. aliaque Latinae Eccl. dogmata magno cum zelo contionante; quem M. Conradus Schmidius ibidem strenue iuvit: Sed non solum uterque mox urbe pulsus est, verum ut et alibi in Helvetia doctrinae huic remora
iniceretur, de 26. Ian. A. C. 1524. in urbe a 12. Cantonibus, solis tum Tigurinis refragantibus, conclusum, edictoque promulgato severe mandatum omnibusest, tenaciter ut recepta dogmata retinerent, sub gravi poena transgressoribus infligeuda Cum ne sic quidem sisti posset Euangelii ingruentis cursus, et Helvetia, propter disctepantesreligiones, in partes abiret, arctiori amicitiâ Lucernates coniuncti cum Uriis, Suitiis, Underwaldiis et Tugiis, Latinorum rituum retinentibus, cum iis ab eo tempore peculiares conventus, qui plerumque Lucernae institui solent, frequentare coepêrunt. Ceterum viros edit Lucerna, animi magnitudine praestantes, et ingeniis non paenitendis. Patria inter alios Osvvaldi Myconii, secundi Basiliensi Eccl. Antistitis. Vide Stumpf. de Argovia l. 7. c. 6. et 7. Simler de Rep. Helv. Stattler. etc. Glaren. de illa sic canit, in Panegyr. Helv.
—— Luceria est, Summâ dicenda Camenâ,
Prima salus nostri imperit, miserata labores
Suitioe et Urorum, trcpidantisque agmina silvae.
Non Leopldi iras timuit, non Suevica bella,
Pannoniaque minas, vicos imitata superbos,
Auxit opes, nomenque suum, Famamque perennem.
Primaque cum primis sua foederaiunxit amicis.
Quodque a luce datum venerabile nomen haberet,
Non oblita dedir vires, crescensque levavit
Imperium, luxitque suis et foedere vinxit.
Ergo quoe tribus est Vicis, unda, hoec eadem illi est,
Et nomen commune tenent, quod silva repingit.
Nominantur enim quatuor hipagi vulgo, die vier Waldstett, i. e. Civitates Silvanae:

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Luceria — est une ancienne cité romaine des Apennins du nord, située dans la commune de Canossa (dans l actuelle Émilie Romagne Italie), sur la rive droite de l Enza. Luceria (aujourd hui Lucera) est une colonie romaine fondée dans les Pouilles en 314 av.… …   Wikipédia en Français

  • Luceria — Luceria, (23. Mai), eine Jungfrau, die nur bei Grevenus genannt wird, ohne nähere Bestimmung ihrer Persönlichkeit. (V. 234) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • LUCERIA, s. NUCERIA — Ptol. opp. Gall. Cispad. nunc est castr. Luzara, ad Padum, in Duc. Mantuano; haud pridem concessum Duci Guardistalli, pro bono pacis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Franciscus a Luceria (161) — 161Franciscus a Luceria, (6. Oct.), nach Hub. Men. ein Franciscaner Laienbruder im Convente St. Salvator zu Lucera (Luceria) in Apulien, der um das J. 1526 starb, und ttilm Heiligkeit durch Wunder an seinem Prabe bezeugt wurde. (III. 259.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • ЛУКЕРИЯ —    • Luceria,          Λουκερία, город в апульской области Давнии, к западу от Агрии, на крутой высоте, с древним храмом Минервы. Во время самнитских войн он был покорен сначала самнитянами, потом римлянами, которые его разрушили за восстание… …   Реальный словарь классических древностей

  • Lucius Postumius Megellus (Konsul 305 v. Chr.) — Lucius Postumius Megellus entstammte der römischen Adelsfamilie der Postumier und war dreifacher Konsul (305, 294 und 291 v. Chr.). Inhaltsverzeichnis 1 Erstes Konsulat (305 v. Chr.) 2 Zweites Konsulat (294 v. Chr.) 3 Drittes Konsulat (291 v. Chr …   Deutsch Wikipedia

  • Lucio Papirio Cursor — Lucio Papirio, en una representación gráfica de Las Crónicas de Nuremberg. Lucio Papirio Cursor (en latín Lucius Papirius Cursor) fue un político y general; hijo del tribuno consular Espurio Papirio Cursor, ocupó cinco veces el consulado y dos… …   Wikipedia Español

  • San Polo d'Enza — Infobox CityIT img coa = official name = San Polo d Enza name = San Polo d Enza region = Padania province = Repubblica Cispadana (RE) elevation m = area total km2 = 32.6 population as of = Dec. 2004 population total = 5529 population density km2 …   Wikipedia

  • 320 v. Chr. — Portal Geschichte | Portal Biografien | Aktuelle Ereignisse | Jahreskalender ◄ | 5. Jahrhundert v. Chr. | 4. Jahrhundert v. Chr. | 3. Jahrhundert v. Chr. | ► ◄ | 340er v. Chr. | 330er v. Chr. | 320er v. Chr. | 310er v. Chr. |… …   Deutsch Wikipedia

  • Lucera — Lucera …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”